monumenta.ch > Plinius > sectio 218

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 218
{LXXXI} certum est Baliaricos adversus proventum eorum auxilium militare a Divo Augusto petisse. magna propter venatum eum viverris gratia est; iniciunt eas in specus, qui sunt multifores in terra - unde et nomen animali -, atque ita eiectos superne capiunt. Archelaus auctor est, quot sint corporis cavernae ad excrementa lepori, totidem annos esse aetatis; varius certe numerus reperitur. idem utramque vim singulis inesse ac sine mare aeque gignere.